Las flores del mal

Las flores del mal

🎯 ¿Cansado de los anuncios?
Elimínalos ahora 🚀

LX

Franciscae meae laudes[18]

Nobis te cantabo chordis,

o novelletum quod ludis

in solitudine cordis.

Esto sertis implicata,

o femina delicata

per quam solvuntur peccata!

Sicut beneficum Lethe,

hauriam oscula de te,

quae imbuta es magnete.

Quum vitiorum tempestas

turbabat omnes semitas,

apparuisti, Deitas,

velut stella salutaris

in naufragiis amaris…

Suspendam cor tuis aris!

Piscina plena virtutis,

fons aeternae juventutis,

labris vocem redde mutis!

Quod erat spurcum, cremasti;

quod rudius, exaequasti;

quod debile, confirmasti.

In fame mea taberna,

in nocte mea lucerna,

recte me semper guberna.

Adde nunc vires viribus,

dulce balneum suavibus


👉 Descargar el audiolibro GRATIS en Amazon
Reportar problema / Sugerencias

eXTReMe Tracker